- MORINI
- MORINIpopuli inter Belgas ad Occanum Britannicum, Caletibus, et Nerviis vicini, quorum oppidum mediterraneum, Ptolemeô teste, fuit Tervanna, etiam hodie nomen retinens. Hi a Virg. Aen. l. 8. v. 727. Extremi hominum dicuntur, quod, ut iam diximus, Oceano sint proximi, brevissimusque ab eis, vel ipso Caesare l. 4. Bell. Gall. c. o. teste, in Britanniam sit traiectus. Dicti sunt proin, ut et Armorici, quasi maritimi, a mor, quod Gallis mare olim significabat. Hos scribit Caesar l. 2. Bell. Gall. c. 4. inter Belgas contra populum Roman. coniurâsse, et ad id bellum 25000. armata pollicitos esse, atque in silvas et paludes se contuilisse: postquam autem silvae excisae, omnes fere in potestatem Labieni venisse. Et certe apud Morinos hodieque, quamquam maiore parte excissâ, plurimae supersunt silvae, numero fere 21. vel 22. in primis magna silva Bononiensis, silva hardelotia, silva Bursinia le bois de Bursin, a vico proximo, silva Abbatis non longe ab urbe Bononia, silva Cellensis, silva Surenensis, etc. Plurima item stagna et paludes, ut stagnum Neoletense de Nieullet, Gisnense, Hammense, etc. Ibidem et montes a Novo Castello et Danis cognominati, item Monaster. St. Engilberti, etc. Torum autem huiusce maris litus, ab ostio fluminis Alteiae, collibus arenaceis assurgit, usque ad fines Batavorum, quos colles Dunos vulgo: Plinius montes mari oppositos vocat, l. 19. c. 1. Baudrando fuêre, ubi nunc pars Occidentalis Flandriae, inter Legiam fluv. et Oceanum German. pars Borealis Artesiae et Comitatus Boloniensis et Guinensis; seu, ubi Dioecesis Bononiensis in Picardia, Audomarensis in Artesia etIprensis in Flandria. Quare quidam Latini scriptores Comites Flandrensium non absurde Morinorum Comites appellaverunt: quippe qui Morinorum partis non contemnendae imperium obtinerent. Eorum caput erat Tervanna. Aliae urbes, Gessoriacum, Iccius Portus, Castellum et Hedena. Grudiiautem, Centrones, Gorduni, et Oromansaci, sub Morinis continebantur. Plin. l. 10. c. 22. de anseribus loquens: Mirum, inquit, in hoc alite, a Morinis usque Romam pedibus venire. Abundâsse autem Morinos anseribus, indicat hodieque vicus Auca Calesio proximus ad mare, Oye, vulgo dictus, nomen suum dans agro Aucensi, la terre d'Oye: item vicus Aucio, l'Oison, non procula Quantia fluv. in con finio Morinorum, Atrebatium ac Ambianorum. Et memorant veteres scriptores, mulierem quandam inter peregrinos et milites Hierosolymam petivisse, comite ansere semper et ubique praecedente. Idem Plin. et platanum Morinis placuisse umbrae gratiâ, pro quo vectigal populo Romano penderent, l. 12. c. 1. refert. In Morinis quoque fretum est, Solino c. 60. fretum Gallicum, Tacito et Ammiano fretum Oceani dictum: quod angustissimum est, inter Blacness Galliae, et The Nesse Britanniae insulas: Et olim quidem Romani a Gesoriaco Rutupias deferebantur, vel ab Icio portu; nunc Galli in Calesio Dubrim traiciunt, unde fretum Gall. pas de Calais, vel le destroict de Calais: Anglis The strait of Calleis nuncupatur. Vide B. Rhenanum Rerum Germanie. l. 3. Hadr. Vales. Notit. Gall. Cl. Ottonem Notis ad Rhen. Alios. PAGI MORINORUM, SECUNDUM VALESIUM: Aucensis, la terre d'Oye. Bononiensis cum titulo Comitatus le Boulonnois: vel la fosse du Boulonnois, circuitus 26. leuc. seu 80. mill. pass. Dunkirca. Gesoriacus pagus, idem cum Bononiensi. Gisnensis Comitatus le haut pays de Guines. Gravenenga Graveline. Ternensis, la Ternois. Teruanensis, cuius portio Ternensis fuit, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.